Job 15

. GREG. Cuncta quae in sanctis sentiuntur, malis quasi in ventum prolata displicent, nec bonorum verba dicta rationis, sed stimulos furoris existimant. Ibid. Qui etiam quae se sentiunt contumeliose dicere, student ex Domini defensione palliare, unde subdit: Ibid. Et nullum putant habere timorem Domini, nisi eum quem ad stultitiam suae professionis traxerunt, unde addit: etc., dicitur, id est abstulisti. Ac si diceret: De tua justitia praesumens, Creatoris tui gratiam despicis deprecari. Cum haeretici vera mala contra bonos non inveniunt, fingunt quae redarguant, ut justi videantur. GREG. Iniquitas os docet, quando ex mala vita concipitur, quod pejus dicatur. Ibid. Haeretici quasi venerando Deum, humilia, ut carnem et mortem negant, et Ecclesiam haec confitentem blasphemare dicunt: et si quid adversi ei contigerit, pro hac injuria dicunt fieri, unde ait: etc. Aliquando vero quasi rationando comprimere volunt, unde: Haec autem Dei defensio ab eis ideo assumitur, etc., usque ad pensa quod consilium ignoras. . Ibid. Haec verba patenter ostendunt ex qua mentis elatione prodeat quidquid quasi ad dominicam defensionem sonat. Haeretici, quia sua non possunt astruere ratione, auctoritate antiquorum nituntur defendere apud stultos: et doctores Ecclesiae dicunt sibi magistros fuisse. Sequitur: Saepe justorum mens ad altiora contemplanda suspenditur, ut exterius eorum facies obstupuisse videatur. Sed hanc contemplationis vim reprobi per hypocrisim fieri putant; quod enim in se est, in aliis putant. . Plerumque justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, quod beatus Job fecerat, quod putatur elatio; sed in Dei auribus superba non sunt, quae humili corde proferuntur; et sicut gravis culpae est sibi arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est si humiliter bonum dicat quod est. Ibid. De bonis tuis, non tamen Job in his contra Deum tumuit, sed quae vere fecerat humiliter dixit; saepe justi et injusti eadem habent verba, et unde illi placent, hi offendunt, ut Pharisaeus qui se justificat in opere Luc. 18., et Ezechias qui se justificat in cogitatione IV Reg. 20.. Eo ipso quod dicitur homo, terrenus exprimitur et infirmus. Ab humo enim appellatus est. etc. Quomodo enim justus appareat, qui de illa natus est, quae injustitiae propinatrix exstitit? prima quippe viro injustitiam mulier propinavit in paradiso. Hoc coelorum nomine repetiit, quod sanctorum appellatione signavit, qui ante districtum Dei judicium nec ipsi esse mundi ad perfectum possunt. Ibid. Quilibet perversus abominabilis est propter immunditiam maculae. propter justitiam perfectae vitae; qui dicitur, quia quod bibitur, ad glutiendum moram non habet. Culpa ergo quia ab injusto homine sine ulla retractatione perpetratur, quasi aqua iniquitas bibitur. Quia cum minori auctoritate docet is qui audita, quam is qui ea quae viderat, loquitur, ut fortiorem auctoritatem sibi Eliphaz arrogaret, dicit: Proprium arrogantis, etc., usque ad quas auctoritate Patrum munit. Ecce audacia haereticorum, etc., usque ad corda transiisse alienum, id est diabolum. Ecce sententiae. . Solent etiam electi in quibusdam diebus superbire, sed priusquam vitam finiant, ab elatione corda commutant; impius vero diebus omnibus superbit, et sic vitam terminat, ut ab elatione minime recedat. Proprie tyrannus, etc., usque ad cujus vita sub incertitudine tenetur? quia dum feriri se undique credit insidiis, salute desperata semper ad nequitiam crescit. etc. Panis hic stipendium praesentis vitae, etc., usque ad avaritia victus illa contemnit. etc. In omni quod iniquus agit, etc., usque ad si ei forte defuerit, quod ex fallacia opponat. etc. Ibid. Contra Deum manus tendere, etc., usque ad modo a multis agitur singulis. id est in malo opere obstaculum de adversitate non habuit. Pinguis cervix est opulenta superbia affluentibus rebus quasi multis carnibus fulta. Faciem crassitudo operit, quia desiderata terrenarum rerum abundantia oculos mentis premit. Ibid. Latera divitum sunt qui eis adhaerent; arvina de lateribus ejus dependet, quia quisquis potenti et iniquo adhaeret, ipse quoque de ejus potentia velut ex pinguedine tumet. Habitavit in civitatibus.>Quia civitas a conversatione conviventium appellatur, etc., usque ad ostendunt procul dubio quia de aedificio vitae ceciderunt. quia superbi cogitatio ab auctoris sui gratia non inhabitabitur. Ibid. Ac si dicat: Hoc quod habere videtur, exterius transit, et illud quod transire non poterat, interius non habet. quia velut ad levem flatum, sic ad motum occultae sententiae vita ejus eruitur; vel, etc., quia nunquam ad aeternae vitae desiderium cordis sui cogitationem plantat. Quia enim lucem justitiae non quaerit, de tenebris non recedit. etc. Quia ipsi quoque, qui ei conjuncti sunt, terrenis desideriis aestuant, ut boni operis fructum non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant. quia eo percussionis sententiam accipiet, quo oris sui spiritum timore Dei non restringit. Quia eleemosyna eum redimere, etc., usque ad quia non redimit animam quam a vitiis non compescit. GREG. Quia longos animo, etc., usque ad indisciplinatis obviat mors. ab omni bona operatione siccantur. etc. Si florentem vineam, etc., usque ad in sancto studio a fructu alienos facit, unde subdit: Oliva cum in flore est, etc., usque ad ut nequeant discernere qua intentione quid faciant. Vel Infirmus regere vel inferiora agere non debet, quia in terrenis actibus frigescit. Vel, cum placere videt quae agit, ardentius eadem bona operatur, et quasi in sancto studio fervet, unde aestu perit. etc. Congregant hypocritae bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt, fructum recipere in aeterna retributione non appetunt. etc. Corpora in quibus animae eorum habitant, tabernacula dicit: quae hic desiderium laudis, postmodum autem concremabit ignis gehennae. Cogitatio est tabernaculum, in qua mens habitat, quam aestus avaritiae vastat. Vel, cor tabernaculum dicit, quod consumit ardor laudis. Vel, corpus est tabernaculum animae, et qui hic ardent mente, ardebunt carne ignibus gehennae. Cum perversa cogitat, iniquitatem parturit, cum explere coeperit, concepit. Mens etiam hypocritae nunquam vacat a malo, quia quae appetit, aliis invidet, ex quorum despectu clarior sit, unde et dolos parat ut solus aestimationem capiat. id est mens, in qua cogitationes generantur, majorem malitiam contra proximos concipit, quanto solus prae omnibus videri innocentior quaerit: hoc dicit, quia percussum Job pro hypocrisi putavit.
Copyright information for VulgGlossa